- NERACUM
- NERACUMurbs tractus Vazatensis, in Aquitania, ad amnem Baisam, Ducatus tamen Leporetensis pars. Vix 2. leuc. a Garumna, fere 3. a Condomo in Septentrionem, 4. ab Agenno in Occasum, satis est culta. Hîc collatio Neraciana dicta, instituta est a Catharina Medicaea, Galliae Regina, A. C. 1579. quae eo venerat, ut audiendis Protestantium, per illas regiones, querelis et pacandae Aquitaniae idonea remedia adhiberet; quô fine cum delegatis Esslesiarum prolixe egit, nactaque Collatio finem Kal. Mart. 17. capp. absoluta, ac a Rege confirmata est. Urbis postea, A. C. 1580. a Birono regiarum copiarum duce interceptae, historiam vide apud Thuan. Hist. l. 82.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.